Fardulfus carmina 1

Testo base di riferimento: E. Dümmler, 1881

Altre sezioni


Culmina cernenti lectori, littera, prome,

      "Fardulfus Carolo condidit ista suo".

Quem quondam, propriae fuerat dum sceptra secutus

      Gentis, in adversas fata tulere vias.

5

Attamen hic fidei dominis servavit honorem,

      His regni quamvis ultima meta foret.

Tandem rectoris Caroli felicibus armis

      Cessit, et in melius fors sibi cessit iter.

Huic quoque, dum fidei salvaret munera regi,

10

      Rex sibi praecelsus plurima dona dedit.

Inter quae sancti Dionysi rector ut aulae

      Fieret, indulsit pacificus Carolus.

Hanc benefactori construxit providus aedem,

      In qua cum famulis gaudeat ipse suis.

15

Ipse suis servis, fidei quos vincula nectunt,

      Laetitiam princeps praebeat armipotens.

More tamen veterum consurgere iussit avorum

      Culmina, praefulgent regis honore domus:

Vt quoties regni praeclara palatia lustrat,

20

      Fardulfi famuli sit memor ille sui.